- ARENARIUS
- ARENARIUSqui in arenam ad pugnandum descendit, Glos. in Canon. si testes 4. quaest. 2. et 3. §. si res exigit. Ab arena, quae proprie gladiatorum; ut campus, militum, erat. Vegetius de re milit. l. 1. c. 11. nec unquam aut arena aut campus invictum armis virum probavit, nisi qui diligenter exercitatus docebatur ad palum. Ubi campum ad milites, arenam ad gladiatores, retulit. Unde Arenae, apud recentiores, passim Amphitheatra dicta, ab arenis, in quibus pugnabant gladiatores: Sic Arenarum Treviris, meminit Aimoinus l. 3. c. 1. Arenae Veronensis, Racherius Episcop. in Qualit, coniect. de Veron. Amphith. testaturque Panvinius, Amphitheatrum hoc etiamnum Arenas dici: Arenarum Nemausensium, Histor. Wambae Regis et Poldus Albenas, qui, uti hodie etiamnum hoc Amphitheatrum visitur, figuram eius exhibuit, in Antiqq. Nemausensibus. Vide quoque infra Nemausus. Arenarum Petracoricensium, Chronicon Episcop. Petracor. Arenarum Remensium, Marlotus in Metropoli Rem. l. 1. c. 5. Parisiensium ante S. Victorem, Charta vetus apud Car. du Fresne. Sic occurrit Castrum Arenarum Massiliae, apud Guelnaium in Annal. Massil. citatum Eidem. De phrasi, Arenae lege agere, vide infra voce Missio. Sed et apud Tertullianum harenarius numerorum occurrit, de quo vide infra ubi de Calculonibus, et Edomatore primo vocis: it. voce Numerarii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.